- TATA vel TATTA
- TATA vel TATTAapud Romanos idem cum Nutricio. Thom. Bartholinus, de Puerper. Veter. Papapro Patre, apud Graecos et Romanos, seu Avo, ut apud Arabes, pro quo alii Atta, quod ad fratres etiam transiit, vel Abba, item Tatta. Mater nutrixque Mamma, quod mammas porrigerent, et Pappi, qui pappum ministrant etc. Meminit eorum Inscript. vetus quae Romae in hortis, ad aquam Virginis, exstat, et apud Gruterum legitur Inscr. p. 662. Dis. M. Zetho. Corinthius. Tata. eius. et. Nice. Mamma. f. v. a. 1. d. 16. Hinc Τάτας τῆς αὐλῆς, Tata Palatii, apud Pachymerem, l. 4. c. 29. qui Τᾶς τῆς αὐλῆς: Mathaeo Mon. et Τὰτ τῆς αὐλῆς, Auctori Anonymo ex Bibliotheca Mazarin. sed utrique metri causâ, dicitur, officium Palatinum, apud Imperatores Byzantinos: quod quale fuerit, non liquere, ait Codinus de Offic. Petrus Possinus Observ. ad Pachymerem, Eunuchum maiorem fuisse existimat, qui Imperatoriae prolis Nutricibus fuerit praefectus, quod admodum verisimile est. Vide Car. du Fresne Glossar. et Dominic. Macrum Hierolex. in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.